Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.42
Unproofread scanNot analysed yet
Unum tamen video, quod ex Sozomeno ipso objici adversus hanc sententiam forte posset. Eudoxius, ut haeresi tunc erumpenti patronos quaereret, in vulgus sparserat, Liberium et Occidentales tum homousium rejecisse, tum praeterea confiteri Filium Patri dissimilem. Vides itaque bicipitem esse calumniam. Quid vero Liberius? Eos qui Filium secundum substantiam, et per omnia Patri similem non esse assererent, alienos ab Ecclesia pronuntiat (d). Cum itaque una tantum homoeusii professione eum pontificem sese purgantem videas, alteri calumniae capiti latus praebet. At hoc minime necesse est, ut dicamus: Eudoxius enim, qui utraque voce eamdem exprimi et asseri fidem merito intelligebat, homousium aeque ac homoeusium proscripserat, atque in ejus criminis societatem Liberium falso advocaverat: id igitur tunc agebatur dumtaxat, ut idem pontifex fidem catholicam adversus Eudoxii dolos assereret, vulgatamque adversus se calumniam eversum iret. Id vero cum aperta una homoeusii professione abunde consequeretur, tum apud Eudoxianos, tum apud ipsos etiam Catholicos, quibus tunc temporis una erat utriusque vocis, eademque vis, nihil opus fuit, ut etiam de homousio aliquid adderet, aut suam tunc proferret sententiam. Caeterum cum Liberium oblatae a Semiarianis formulae subscribentem, Anomoeos dumtaxat ab Ecclesia alienos pronuntiantem vides, aperte etiam intelligis, homousianos, et homoeusianos pari in pretio et loco ab illo habitos, ac etiam non obscure colligis, quae ejus praeterea de voce illa, cum haec ageret, sententia fuerit.