# Diatribae Duae 1.43

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.43

Sed ut ad eam, cui a Liberio subscriptum vidimus formulam revertatur oratio, ab eruditis quaeritur, an illa tunc temporis ex integro composita, et procusa fuerit, an vero, quae jam exstabant, Antiochena in Encaeniis, ei Sirmiensis iterum exscriptae simpliciter, unaque scriptione, unoque libello alligatae huic Pontifici oblatae sint. Sed observari debet pro rei dilucidatione Antiochenam in Encaeniis fidem, omnium, quae deinde excogitatae sunt, expositionum fontem, ac typum, ac quamdam veluti sectae suae tesseram, Semiarianos perpetuo esse voluisse. Hinc ex Antiochenae hujus fidei formulis Pseudosardicensis expositio primo composita, et conflata, tum deinde anathematismis adversus Paulum Samosatenum, et Photinum promulgatis adaucta est (a): Sirmiensis vero, quam hoc loco Sozomenus memorat, Pseudosardicensem illam relinet, ac fere verbo tenus exprimit. Si igitur Sirmiensis fides Pseudosardicensem, si haec Antiochenam continet, si praeterea anathematismos adversus Samosatenum, et Photinum promulgatos iterum explicat, nihil opus est, ut formulam, quae oblata Liberio a Basilio est, recenter compositam, et tunc procusam fuisse dicamus ex Sozomeni mente: siquidem una baec Sirmiensis fides omnia in se ipsa continet, et complectitur, quae ille exprimit. Vim igitur huic scriptori inferunt, qui Antiochenae fidei voce, eam etiam indicatam putant, quae adversus Pauli Samosateni haeresim in ea urbe olim promulgata fuerat, eamque Antiochenae in Encoeniis, et Sirmiensi junctam fuisse opinantur, veluti homousio evertendo, qui erat Semiarianorum conatus imprimis idoneam, et comparatam. Enim vero Sozomenus unam tantum exprimit Antiochenam fidem, eam scilicet, quae in Encoeniis dicta est: quis igitur reliquus veteri illi Antiochenae expositioni locus? Quod si Liberio ea etiam proposita fuisse ait, quae adversus Paulum Samosatenum et Photinum episcopum Sirmii decreta fuerant, cum Antiochena in Encaeniis, et Sirmiensis ecthesis eos haereticos nominatim damnent; ecquae amabo Antiochenae veteris illius adversus eumdem Samosatenum synodi definitioni, si quae umquam fuit, iterum tunc depromendae necessitas esse potuit?

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
