# Diatribae Duae 1.44

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.44

Sed nec ego facile concesserim, homousium ab Antiochena adversus Samosatenum synodo damnatum, rejectumque fuisse. Hoc quidem decretum (neque enim nego) Basilius Magnus, hoc Hilarius memorat. At viri docti Basilio opponunt auctoritatem Athanasii, ac rationes alias afferunt, ob quas ea de re merito dubitamus. Primo scilicet, quod assertum illud Antiochenae synodi decretum iis repugnat, quae paulo ante synodum inter utrumque Dionysium, Romanum scilicet, et Alexandrinum gesta fuerant. Secundo, quod illud ab omnibus prorsus, ne Arianis quidem exceptis, ignoratum fuerat usque ad annum 358, cujus profecto rei idoneus testis Eusebius vir infinitae propemodum lectionis, qui cum rationes omnes afferret in synodo Nicaena adversus homousium propositas, hanc nec memorat quidem (b). Tertio denique, quod nullo alio testimonio nititur, nisi tunc viventium Arianorum, quorum nemo ignorat, quam suspecta fides fuerit (c). Quod voro ad Hilarium pertinet, nullum in historica hujus rei perscrutanda veritate studium posuit, sed Semiarianis, aut credidit simpliciter, aut quod magis placet, credere videri voluit. Ne vero hoc existimer confidentius, quam par est, asserere, duo faciunt; primum quod jactatum illud ab iis decretum, non Antiochenae, sed Samosatenae synodo attribuit: alterum, quod cum quam ille causam agit, invictis aliis argumentis obtineat, nihil sua referre putavit quaerere, an verum, an falsum illud esset (d). Caeterum si epistola Dionysii Alexandrini nomine inscripta ad Paulum Samosatenum vera, ac genuina est, si quae Nicaenorum Patrum nomine in Ephesino concilio recitata est, fidei expositio, ad Antiochenam antiquam synodum pertinet, falsum profecto est homousium ab ea rejectum fuisse, cum utroque loco asseratur illud apertis verbis (e): ego vero non video, cur eorum, qui haec pro veris, et genuinis habent Antiochenae ejusdem synodi monumentis, sententia non praeferenda sit alteri, quae negat: haec enim paucis tantum, iisque levissimis conjecturis nititur, alia vero Antiochenae Ecclesiae symbolo congruit, atque auctorum ab ea aetate haud longe distantium testimonio comprobatur. Sed haec non est iis de rebus agendi locus, quem praeterea praeoccupavit vir doctissimus Michael Angelus Jacomellus intimus Cappellanus SS. D. N. in dissertatione de haeresi Pauli Samosateni, quam si quis consulat, operae pretium fecerit.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
