# Diatribae Duae 1.47.12-19

Pope Damasus I, Diatribae Duae, 1.47.12 to 1.47.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.47.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.47.12

Si enim Victorini testimonium cum Hilario conferamus, facile intelligimus utrumque designare gravissima ea tempora, quae latrocinalem Constantinopolitanam synodum, qua eadem formula comprobata, et promulgata est, subsecuta sunt. Fac tamen hoc Victorini loco Orientalium voce Basilium ejusque Ancyrana legatione socios exprimi, scriptasque ab eo tunc fuisse litteras in Africam, quibus ejus Ecclesiae praesules in suam sententiam pertrahere studuisset exemplo eorum, qui cum Liberio homoeusium professi fuerant: quid vero inde conficies? An forte cum Basilius scripsit, ut homousium abjicerent, hoc etiam voluit, ut anathemate configeretur? Id vero minime necesse est, ut dicamus, cum aliud abjicere sit, aliud vero damnare, atque unum, haud alterum inferat. Rem vero se ipsa manifestam duobus allatis exemplis confirmare placet, altero ex Hilario, altero ex Arianorum penu producto. Hilarius itaque Gallicanos episcopos laudat, quod missam ex Sirmiensi oppido infidelis fidei impietatem, non modo non suscepissent, sed nuntiatam, significatamque damnassent (d). Acaciani vero in seleucensi synodo homousium, et homoeusium velut voces sacris Scripturis incognitas simpliciter rejiciunt, Ιχ£άλλο;αν. Anomaeum vero anathemate aperte damnant, άναβιματίζομχν.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
