Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.53
Unproofread scanNot analysed yet
At quid de Hieronymo, cujus etiam adversus Liberium testimonia afferri solent? Sane in Vaticano reginae Suecorum Chronici Hieronymiani Codice, quem Holstenius admirandae vetustatis appellat, ac viri docti VI aut VII saeculo scriptum putant, de Liberii lapsu, ne vestigium quidem exstare, nos admonet vir clar. Fr. Thomas Mamachius Casanatensis theologus, atque hinc conjicit recentioribus exemplaribus adjuncta esse, quae ad eamdem rem pertinent (a). Ut ea vero mihi etiam suspecta sint, facit praeterea alter Hieronymi, atque huic repugnans locus ex libro de Scriptoribus Ecclesiasticis. Nam si Liberius pro fide ad exsilium pergens, a Fortunatiano fractus, et ad subscriptionem haereseos compulsus est (b), cur illum antea non jam ad exsilium pergentem, sed taedio victum exsilii in haeretica pravitate subscripsisse asserere potuit? Hinc saltem colligi jure potest, Hieronymum ipsum haud ex compertis a se rebus, sed ex falso potius at olim vulgato rumore haec scripsisse, quam sane incertam famam cum Rufinus se haud tuto sequi posse existimaret, optimo sane consilio a certa proferenda sententia abstinuit (c).