Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.56
Unproofread scanNot analysed yet
Haec habui, quae de gestis Liberii exsulis, sive ex indubiis veterum monumentis, sive ex probabilibus conjecturis accepta scriberem. At ab illis ego minime separanda puto, quae ejus ad urbem consecuta sunt reditum; sunt enim haec veluti quaedam ejusdem exsilii pars et accessio: atque hoc eo etiam facio libentius, quod iis abutantur nonnulli, ut eum pontificem nedum haereticum, verum etiam acerrimum Catholicorum persecutorem fuisse probent; tanta iis inest Romanos pontifices deprimendi voluptas. Rediit itaque Liberius ad Urbem, Anastasio teste, IV kalendas Augusti anno 358, tertio scilicet, ex quo exsul fuerat, ut communior etiam chronologorum sententia statuit, ac ex rerum, quas narravimus, serie constat. Socrates ac Sozomenus (e), ut vidimus, tunc ortas in urbe seditiones aiunt, at nihil in specie memorant. Hieronymi Chronicon Liberium quasi vietorem Romam ingressum scribit, ac ejectos cum delice, qui substitutus illi fuerat, Urbis clericos, qui pro Felice stabant. Aliquam tamen rei tunc gestae imaginem repraesentat auctor praefationis ad Marcellini et Faustini preces haec scribens: Tertio anno redit Liberius, cui obvians cum gaudio populus Romanus exivit. Felix notatus a senatu, vel populo de Urbe propellitur; et post paulum temporis impulsu clericorum, qui perjuraverant, irrumpit in Urbem, et stationem in Julii Basilica trans Tiberim dare praesumit, quem omnis multitudo fidelium, et proceres de Urbe iterum cum magno dedecore projecerunt. Ratio itaque cur Liberius Romanorum ulnis, curo rediit, exciperetur, ac Felix ejiceretur, imus fuit amor gregis erga pastorem suum, cujus praeter Christianos scriptores egregium in Ammiano argumentum exstat, alio loco a me productum (f). Hoc vero testimonium eo gravioris momenti est, quod ejusdem praefationis auctor Liberium postremo manum perfidiae dedisse asserit: hinc enim intelligis, maledicum hominem aliam nullam habuisse ejus pontificis vituperandi causam.