Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.58
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si dicas, imperatorem bello per Illyricum, et disputationibus Arianorum Sirmii occupatum, cum Liberius urbem ingressus est, atque haec Romae agebantur, adesse non potuisse, audi qua ratione ii qui Acta illa tuentur, omnem tibi dubitationem eripiant. Aiunt igitur, ea sic intelligenda non esse, ac si Constantius Romae praesens fuerit, sed ejus loco data ab eo mandata, ac per veredarios allata, accipi a te oportere. Sic enim ni feceris, tum Anastasii, tum Actorum, quae Liberium haeresim aperte professum, ac praeterea in Catholicos acerrime saevientem produnt, fides perierit. Nihil enim proderit, si deinde dixeris, quae Orosius, Eusebii consanguineus, sodalis, et oculatus testis Acta scripserat, non ipsa illa esse, quae nunc legimus apud Mombritium et Baluzium, sed interpolata sequioribus saeculis, et immutata ad nos pervenisse. Enim vero, si quis hoc negaverit, ut jure potest, ac merito, quo argumento, quo judicio contrarium vinces?