Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.60
Unproofread scanNot analysed yet
Mirum profecto est, anonymum hunc confidentia tanta mendacia tot consuere ac vulgare potuisse. Ut enim caetera omittam, primo falsum est synodum illam, quam persecutioni finem imposuisse fingit a Damaso tunc presbytero con voca tam. quod ut lector ipse judicet, do actorum verba: Mortuo autem Liberio, levatur Damasus, qui voce publica damnavit Libertum cum episcopis viginli octo et presbyteris viginti quinque, et cessavit persecutio non tamen multum tempus. Defensor Gallicanarum propositionum, qui probe noverat Laberium, ut ait ille, pridem antea resipuisse, ne illa quae in suae sententiae praesidium advocat Acta deserat, ea sic intelligit, ut eam synodum a Damaso tunc presbytero convocatam velit (a). Eaque etiam fallacia adnotator utitur: at recitatis verbis vim inferunt apertissimam, qui ea sic explicant. Deinde an Damaso presbytero tot episcopos ad synodum convocandi jus et copia fuerit? Tertio, an ea, quam sibi scriptor uterque fingit, gravissima persecutione fervente id commodum praeterea, et facile? Quarto denique, si Liberius a Damaso presbytero damnatus, ac per synodum depositus a sede fuerat, cur idem Damasus jam pontifex Ariminense concilium ob hanc potissimum causam rejicit, quod Romani episcopi sententia expetita non fuerat? An Liberio damnato, et deposito, eo tunc jure uti licuit, ut ejus concilii decreta moderaretur? Caeterum ex hoc actorum illorum loco videre mihi videor, unde falsarius consuendo huic figmento materiam sumpserit. Viderat ille libellum Marcellini et Faustini, ejusque praefationem legerat: quae igitur tunc contigisse scimus, cum Felix Urbe ac sede expelleretur, sic accepit, ac si adversus Catholicos perpetrata essent, atque ex schismaticis Felici ipsi contra Liberium adhaerentibus martyres effinxit, infra illius saeculi captum homo plane rudis. Hinc vero Damaso electo persecutionem cessasse ait non multum tempus, quia adversus Ursinianos, aliosque schismaticos, quos ille pro catholicis itidem habuit, ex legibus et edictis imperatorum saepe actum viderat.