Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.62
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio, causae, ob quas eam a Liberio persecutionem intermissam ais, falso et inepte excogitatae a te sunt. Ut enim dixi, aut Acta Eusebii presbyteri deserenda a te sunt, aut ejus in Augustum mensem anni 359 mors conferenda est. Jam vero vides, quid hinc fluat. Nam si Eusebii ipsius, et Gregorii alterius presbyteri mortem gravior et acerbior persecutio statim consecuta est, si tertia Sirmiensis formula antea conscripto jam fuerat, si episcopi Orientales Seleuciam, Occidentales Ariminum pridem convenerant, horum profecto nihil Libertum detinuit, quominus in Catholicos saevire pergeret, ac falleris tu, aut nos fallere vis. Cum autem eum pontificem primae aut alteri Sirmiensi formulae nedum subscripsisse, verum etiam ut ab omnibus subscriberetur voluisse inquis, facis pro consueta tua bona fide, ac pro ea quae Christianum decet, humanitate, qui crimen gravissimum non solum inexploratum, sed falsum profecto, velut manifestum, unus ac primus in lucem effers. Sed jam anonymum missum faciam: nam si omnes ejus fallacias persequi dicendo vellem, lectori gravioribus occupato fastidium crearem cum temporis jactura conjunctum.