# Diatribae Duae 1.63

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.63

Caeterum cum Acta Eusebii presbyteri rejicio, quod viri alii gravissimi fecerunt ante me, ne quis a me Eusebii confessoris sanctitatem et cultum imminutum putet: hunc siquidem ad alium sub eo nomine latentem transfero, Eusebium scilicet papam pro asserenda Ecclesiae disciplina, sartaque tecto servanda, in exsilio mortuum (a). Rerum enim ad eum pontificem pertinentium, cum nulla praeter nudi fere nomiminis ac cultus memoriam, cognitio esset posterioribus saeculis, haec ipsa cujusdam veluti substructionis loco jacto sunt construendae, quae nunc legitur de Eusebio presbytero fabulae rimarum plenae. Cur vero ego sic opinor, rationes accipe. Eusebii titulum in Urbe sane antiquum esse haud negaverit qui eum expressum legat in concilio primo sub Symmacho. At non videtur dicendum Eusebio presbytero dicatum illum esse potuisse, cum ejus presbyteri nomen in Martyrologiis Beda antiquioribus frustra quaeratur. Sacramentarium quidem Gregorianum recurrentem hujus Eusebii memoriam colit die 14 Angusti: at sacerdotis vox, qua eum ornat, episcopum pro usu tunc recepto exprimit, praetereaque omnia quae in Antiphonario Graduali, et Evangeliorum Capitulari ven. card. Thomasius collecta refert ad XIX kil. Septembris episcopo confessori aut martyri accommodata legis, atque ideo in S. Marcelli P. et M. aliorumque pontificum natali celebrando cani, et legi consueverunt (b). Ad haec Bucherianus indiculus Eusebii papae mortem consignat ad XIV kalendas Septembris; Eusebium vero presbyterum Acta illa apocrypha XIX kalendas itidem Septembris obiisse ferunt: facilis vero in iis exprimendis numeris error, ac ille tam levis, si bene advertas, ut unus idemque credi possit Eusebius, qui utrobique exprimitur. Ex alio denique Bucheriano catalogo, Eusebium papam in coemeterio Kalisti depositum fuisse constat: in iisdem Actis commentitiis Eusebius presbyter in crypta juxta corpus S. Syxti martyris ei episcopi in via Appia in coemeterio Calixti sepultus dicitur. Vides itaque quam haec similia sint inter se, atque hinc intelligis, quam facile fieri possit, ut impostor, qui aequioribus et tenebrarum plenis saeculis Acta illa scripsit, ex Eusebio papa, cujus alioquin gesta diu in obscuro jacuisse scimus, Eusebium presbyterum effecerit, ac nobis obtruserit (a). Sane Gregorius nonus, qui Ecclesiam sancti Eusebii consecravit, minime nos edocet, an ille episcopus, an presbyter fuerit (b), ex quo conjici potest, nihil illum habuisse certum, exploratumque, ac rem in vado etiam tum haesisse, quae hoc saeculo Damasiani carminis beneficio lucem accepisse visa est.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
