# Diatribae Duae 1.65

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.65

Fabellis igitur ad eos quos illae delectant amandatis, jam videamus quid Liberius egerit, quaeve fuerit de eo opinio, postquam Felix ejectas est, ac pontificatum, quem aliquo forte tempore legitime administraverat, sponte dimittere visus est. Duo vero tempora consideranda sunt: alterum quod ab ejus reditu ad Ariminensem synodum excurrit; alterum, quod eam deinceps consecutum est. Primo igitur loco observari potest, nuspiam legi aliquid ab eo scriptum aut gestum, quo veniam, ut aequum fuerat, ab Ecclesia deprecari visus sit. Secundo non liquere eumdem sive a suis, sive ab Italiae episcopis pro haeretico aliquando habitum: magnum vero ex hoc silentio de numquam ab eo deposita catholica fide argumentum capitur. Tertio Damasus, cum Ariminense concilium ageretur, necesse fuisse scribit, ut Romani episcopi sententia expeteretur, atque hinc quid fluat jam dixi. Quarto denique, cum Ariminenses episcopi imperatori scribant, rejectum a se formulam, quam Valens atque Ursacius proposuerant, eo quod vidissent, si ea recepta fuisset, turbationem, ac contentionem tum reliquis civitatibus, tum vero Romanae Ecclesiae suborituras esse (c); intelligimus tum Romanos cives ac clericum cum episcopo suo, tum eos qui scribunt, catholicos omnes episcopos, una cum illo pacifica communione ac fide jam antea conjunctos.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
