Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.66
Unproofread scanNot analysed yet
Ariminensis interea synodus congregata est: at Liberium neque per se, neque per legatos suos huic adfuisse scimus. Qui vulgatam sub celebri Bossueti Meldensis olim episcopi nomine defensionem ex latino in Gallicum sermonem nuper vertit, id factum putat fraude Ursacii et Valentis, quorum scilicet intererat in absentia Romani episcopi facinus aggredi, ne ab eo impedirentur, quominus res suas facilius agerent, ac quo vellent perducerent. Hoc ego non nego, quin fieri potuerit: at si haec vera est ratio, viderit ille, qua deinde via, quove consilio, acta apocrypha Eusebii presbyteri eum suo auctore tueri deinceps poterit. Nam Si Liberius Catholicorum persecutor fuerat, ut asserunt Acta illa, cur duo illi Arianorum coryphaei Romanum episcopum sibi consentientem abesse ab eo concilio voluissent? Videtur itaque probabilior eorum opinio, qui illum abfuisse putant, ne concilio huic, quod Constantius iniquis adeo conditionibus convocaverat, et cui certos agendi ac decernendi fines praescripserat, vim aliquam consensu suo conferre videretur: atque hanc esse causam intelligis, cur congregati episcopi lapsi sint, quia scilicet Romano absente pontifice, qui est Ecclesiae caput, deerat illis divinum illud inerrantiae donum, quod integro Ecclesiae corpori numquam defuturum scimus.