Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.68
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum, si quo tempore Ecclesiastica communio inter utrumque abrupta est, quin haec haud diu postea redintegrata fuerit, vix dubitaverit, qui legat ejusdem Athanasii epistolam ad episcopos AEgypti et Libyae, sive orationem primam contra Arianos, videatque eo loco Liberium atque Hosium inter Orthodoxos episcopos, et fidei defensores laudatos (a). Haec enim cum scripta sit, ut Athanasius ait, anno a Nicaena synodo trigesimo sexto, validissimum aut numquam abruptae aut jam redintegratae charitatis argumentum praestat; si enim rationes subducas, annus tunc labebatur 360; si vero annos illos exactos jam esse vis, annus tibi 361 occurrit. Me non latet esse, qui cum eam epistolam anno 356 atque ante Liberii lapsum exaratam censeant, annos illos ab ea expressos numerant ab Alexandrina synodo, quae Arium damnavit, et adversus ejus haeresim classicum prima cecinit. At ii qui ita sentiunt, vim inferunt manifestam apertis Athanasii verbis, qui unius ejusdemque generalis synodi, Nicaenae scilicet, decreto Arianos tum haereticos declaratos, tum ab Ecclesia ejectos ait· Caeterum, ne qua erroris atque aliud opinandi occasio esse posset, idem Athanasius quo loco Arianos ante 36 annos haereticos declaratos, et ab Ecclesia pulsos asserit, Meletianos ante quinquaginta quinque, schismaticos factos ait (b). Meletiani vero schismatis initia referri oportere ad annum 305, aut ad alterum huic proximum, ut Baronio visum fuit manifesto evicit vir doctissimus marechio Maffeius, productis AEgyptiorum quatuor sanctissimorum praesulum ac martyrum epistolis antea ineditis, quas ad Meletium iidem miserunt (c). Cum enim scriptae hae fuerint fervente Diocletianea persecutione, dataeque sint ab ipso, quo illi detinebantur carcere; cumque praeterea schismatis tunc temporis erumpentis indicia, et causas iidem referant, ipsumque Meletium acerbe increpent, atque hortentur, ut ad saniora consilia redeat; recte conficit vir celebris nullo prorsus solido fundamento niti, quin potius errare eos qui Meletianum schisma ad annum 300, aut ad alterum huic proximum referunt, praevertuntque triennio integro ante ipsam persecutionem.