# Diatribae Duae 1.71

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.71

Rem vero probavit eventus: nam Liberius omnia Arimini gesta, apostolica auctoritate cassavit et in irritum misit, datis ad omnes episcopos encyclicis litteris, quas Strictus in celebri ad Himerium Tarraconensem epistola memorat. Ne vero iteratum humanae fragilitatis exemplum ederet, ipse deinde sui conscius sese subduxit, ac in coemeterii latebras contulit. Liberiani hujus iterati secessus Sozomenus aperte meminit, eumque a priori exsilio distinguit (c). Rufinus vero, a quo deceptus Socrates, cum Beroeae exsilio inscite confundit (d). Quamobrem Tillemontius, quamquam iterato huic ipsi exsilio aliquam veri speciem concedat, abesse tamen fundamentum ait, ex quo illud pro certo haberi possit: nam Sozomenus, ut ille putat, dubius est, Actis vero Liberii, quae eam rem confirmant, Baronius ipse haud multam adbibet fidem: quod si Liberianus hic secessus perit, Damasi etiam vicariatus concidit. Sic saltem visum est Constantio in monito praevio ad eadem Liberii Acta in appendicem rejecta.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
