# Diatribae Duae 1.75

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.75

Atque haec sunt, quae ex diligenti synchronorum testium lectione, de rebus a Liberio exsule gestis colligi, ac certo asseri posse existimavi. Scio non deesse viros eruditione praestantes, qui eum pontificem nullo umquam modo lapsum fuisse censeant, ac quae adversus illum vulgata sunt, incerto tantum rumore niti, quae vero ab eo scripta dicuntur, falsa omnia, ac Arianorum; quorum artes, et fallaciae aliunde probe constant figmenta esse, non sine probabili aliqua ratione opinentur, sed et si ea pro veris et genuinis habeantur a nobis, puto jam liquere nihil ex iis effici, et extundi posse, quod desperatae eorum, qui ab Ecclesia projecti sunt, causae prodesse possit, nullamque ideo esse solidam rationem, cur anonymus ille Vitarum Romanorum pontificum consarcinator, catholicarum partim scriptoribus thrasonice insultare, ac captiosa perplexaque oratione ejus nobis pontificis lapsum exprobrare deinceps pergat, ut fecit (e); siquidem, si quod in eo vilium fuit, non illud amissae fidei, sed pristinae depositae severioris constantiae fuit, atque illud haud ita grave, quin ratione aliqua, si non prorsus tolli, extenuari saltem posse videatur. Nam cum is esset rerum status tunc temporis, ut una eademque reputaretur, et esset, homousii et homoeusii vis, tum apud Catholicos, tum apud Anomoeos, ut oppido demonstrarunt Toutteus et clar. Gorgneus Suessionensis canonicus (f). Liberius fidei Sirmiensi ideo fortasse subscripsit, quod duo haec assequi se posse confideret, et ut fidem retineret integram, et ut inter Catholicos et Semiarianos homoeusii assertores episcopos, arctius iniretur foedus, quo vires amplificarentur adversus Aetii, Eudoxiique et Anomaeorum tunc palam erumpentes conatus, apprime utiles et necessariae.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
