# Diatribae Duae 1.9

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/1.9

Ejus igitur ad Orientales epistolae, ac illi adjecta Hilarii verba recitanda nunc a me sunt, quae rem definiunt: ait itaque Liberius, ut sciatis me vera fide loqui. Dominus, et frater meus communis Demophilus, qui dignatus est pro sua benevolentia fidem vestram et catholicam exponere, quae Sirmii a pluribus fratribus et coepiscopis nostris tractata, exposita et suscepta est: ad en vero Hilarius illico haec adnotat: Haec est perfidia Ariana (a). Sirmiensem itaque, quam Liberius susceperat fidem, Hilarius, ut vides perfidiam vocat: at quae perfidia hoc loco Hilario est, Sirmiensis una, ut vidimus, contra Photinum fides est; hanc enim ille exsecratur, hanc cum Nicaena comparat, hanc ipsam Liberio exprobrat; eam itaque Liberius susceperat, Hilario teste. Ad haec igitur minime advertit animum, qui prior Hilarii fragmenta in lucem protulit, vir doctissimus Nicolaus Faber, et si qui sunt alii, qui iis Hilarii verbis, secundam exprimi Sirmiensem formulam putant: an vero ille eam desiguare hoc loco potuit, de qua neque cum haec scriberet, neque toto fragmentorum opere, aut agere unquam, aut ne cogitare quidem visus est? Verum nec optimam, ut mihi videtur, ejus pontificis ab haeresi extricandi rationem ineunt, qui eas Hilarii interjectas annotationes, pro adscititiis, adulterinis, atque aliena manu insertis habent; siquidem cum illae ad Sirmiensem, quam hic pontifex susceperat fidem, nos quasi mano ducant, eausam hanc pro eo potius conficere videantur. Cur vero idem Hilarius Sirmiensem contra Photinum fidem, quam in libro de Synodis catholicam censuit, Arianam perfidiam hic vocet, dicam alibi: nunc enim rem hanc aliis argumentis confirmare pergo.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
