# Diatribae Duae 2.10-11

Pope Damasus I, Diatribae Duae, 2.10 to 2.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.10

§ III.—Tillemontii ipsius sententia affertur, expenditur, ac rejicitur. Afferantur argumenta ex ipsa eadem epistola, coaevisque aliis monumentis petita, ex quibus efficitur epistolam illam, nec Italici alicujus concilii, nec veram, neque Ambrosii praeterea umquam esse potuisse, sed habendam pro commentitia. Brevis in ejusdem perscrutando auctore excursus. Reliquum nunc est, ut inquiramus, an potior eorum sententia sit, qui posthabito Aquileiensi concilio, ad Italicum hoc, ex iis scilicet episcopis collectum, qui Ambrosio suberant, Maximum confugisse putant, atque illi adfuisse. Hoc vero, post aliquot a me propositas difficultates, lector dijudicare ipse poterit.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
