# Diatribae Duae 2.15.14-24

Pope Damasus I, Diatribae Duae, 2.15.14 to 2.15.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.15.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.15.14

quae habitam jam in Maximi causa, non vero habendam in futurum synodum exprimunt ac prae se ferunt, ac rem non agendam, sed aptam jam praeteritamque ostendunt. Deinde si Italicum hoc concilium, a quo Maximi causa ad illud a Damaso jam convocatum rejecta est, habitum fuit eo ipso tempore, quo Constantinopolitana synodus congregata fuerat, aut illud retrahas nou secus ac Maximi recursum ad primos menses anni 381, quo Constantinopolitana ipsa synodus jam convenerat, Nectariumque ordinaverat, Romana vero generalis a Damaso nondum convocata fuerat; vel si illud ipsum anno 382 congregatum asseris, Nectarii ipsius ordinationem conferas ncccsse est ad eumdem annum, atque ad conventum illum, quem eo tempore Orientales Constantinopoli habuerunt. Primum ne dicas, obstat Gregorii Nazianzeni silentium, obstant quoque Aquileiensis acta concilii, ac Tillemontius ipse: alterum vero, quamquam placuerit Joanni David (c), tamen omnino falsum esse liquet ex l, 3 C. Th. de Fid. cath., quae publicata legitur die 28 julii anni 381, ac Nectarium Constantinopolitanae Ecclesis jam praesedisse probat. Reliquum igitur est, ut hanc epistolam inter figmenta rejicias, vel cum Tillemontio ipso fatearis aliquando, qui eam scripsit tam vecordem fuisse, ac bardum, ut minime sciverit, adverteritque animum ad ea quae scriberet (d). An vero in adeo recenti, ac manifesta re, in Ambrosio praeterea, a quo epistulam ipsam scriptam censent, oscitantia tanta? Hoc credat qui velit; mibi enim profecto persuaderi non patiar.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
