# Diatribae Duae 2.16.1-12

Pope Damasus I, Diatribae Duae, 2.16.1 to 2.16.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.16.1

Denique, quod tertio loco proposui, si concilium, cui Maximus adfuit, ab Orientalibus decimatum fuit, atque hoc iis Italici episcopi exprobratum aiunt, vel de Aquileiensi, vel de Italico illo, vel de Romano, quod Damasus convocaverat, intelligas necesse est, atque ut ex tribus illis unum eligas. Si primum; hoc forte jure dictum videri poterit, cum Orientales, quibus facta fuerat accedendi copia, abesse maluerint, ut ex actis constat. At ut saepe diximus, neque Maximus huic adfuit, aut adesse potuit neque de ejus causa actum in eo fuit. Si vero Italicum eligis, atque illud, quod ex vicariatus Italiae episcopis, Tillemontius congregatum ait, hoc temere ac falso dictam videri debet: nam quo jure Ambrosius exprobratum ire poterat Orientalibus, declinatum ab iis concilium illud suum, a quo nulla ratione pendebant? An vero praeterea vocati Orientales ipsi episcopi ad illud fuerant? Reliquum igitur est, ut tertium eligas, atque haec referas ad illud concilium, quod ex Occidentis et Orientis episcopis colligendum Damasus Romae convocaverat, ac deinde anno 382 jam exeunte coactum fuit. At si hoc asseris, necessario fateri debes Ambrosio, ac caeteris illis Italicis episcopis innotuisse jam, eum scriberent,, concilium hoc ab Orientalibus certo jam declinatum, aut declinandum. Nunc vero haec velim observes. Ante mediam aestatem hujus anni nihil illi de hoc Romano concilio intellexerant, cumque a Theodosio acciti, juxta litteras Aquileiensis concilii Constantinopolim venissent, certiores facti tum illud a Damaso convocatum, tum se evocatos, rei novitate perculsos fatentur, ac legatos mittunt cum litteris, quibus causas exponunt, quominus adesse omnes possent (a). Has vero litteras scriptas fuisse constat post mediam aestatem, atque ita Julio jam inclinato, aut elapso, ensque ab episcopis illis, quos legatos miserant, allatas. Nunc quaero abs te, quonam anni illius mense putas illos pervenisse Romani, ut Ambrosius caeterique illi Italici episcopi certo scire possent, Romanum hoc concilium ab Orientalibus declinatum?

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
