# Diatribae Duae 2.19.13-23

Pope Damasus I, Diatribae Duae, 2.19.13 to 2.19.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.19.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.19.13

Non negamus igitur, quin Antiochenae provinciae et Orientalis dioecesis episcopi, Diodorus nempe Tarsensis et Acacius Beroeensis Flavianum ordinare potuerint, quod illi aiunt: sed cum addunt ejus ordinationem ab universa synodo susceptam esse, aperte praeterea probant eam Constantinopoli celebratam, ubi synodus collecta erat; frustraque Baluzius haec verba detorquet ad synodum Antiochenae provinciae (f): nam si Antiochenae provinciae et Orientalis dioecesis episcopi, in unum collecti eum canonice ordinaverant, procul dubio expenderant jam, an ille ab episcopatu ratione aliqua arceretur, ut ferebant disciplina et canones: quamobrem cum additur, ordinationem illam ab universa synodo susceptam esse, aliam omnino, eamque graviorem designant synodum, Constantinopolitanam scilicet, quae tunc agebatur, ut Socrates aperte explicat (g). Gregorius insuper Nazianzenus ab amicis se rogatum ait, turpique etiam ane tentatum, ut Flaviano cum caeteris suffragaretur, ante dimissum scilicet episcopatum, ac concilio illo, cui praesidebat, nondum soluto; legatur tota ejus rei series elegantissime ab eo descripta in carmine de Vita sua. Quid igitur negotii Constantinopolitano praesuli, cum Syriae et Orientalis dioecesis episcopis, ut ejus et exterorum ab Antiochena sede nulla ratione pendentium studia fervore tanto exquirerentur? An deinde credibile, rem quae tanta animorum contentione agebatur, atque ita urgebatur, ut vellent illam una confectam hora, tamdiu dilatam postea fuisse, ut post plures tantum menses perficeretur? Postremo episcopatum ab eodem Gregorio dimissum constat post adventum AEgyptiorum, ac Macedonum episcoporum. Cur vero? Quia illi, ut veteres et recentes ab Orientalibus acceptas contumelias ulciscerentur, atque aliquem illis dolorem vicissim inurerent, canones in ipsius translatione violatos causabantur, ut idem Gregorius ait. At quae justa, ut hoc verbo utar, ob veteres recentesque contumelias, vicem rependendi causa subesse poterat, si Flavianus necdum ordinatus fuerat, ac res illa confecta, prorsus ac definita? Adde tandem, electionem, seu designationem ac ordinationem, ita secum pro tunc recepta, Ecclesiae disciplina cohaerere consuevisse, ut haec vix umquam separata fuisse, videantur (a), atque ideo vix esse posse, qui jure sentiat Flavianum ipsum diu antea Constantinopoli clectum ac designatum, Antiochiae deinde consecrari potuisse.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
