Latin
Diatriba Ii
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Si litterae illae exstarent, quas Nicolaus I scripsisse Damasum narrat, ut Maximus episcopatu pelleretur, non esset huic controversiae locus, neque ausus esset ullus famam vel ex hoc capite impetere sanctissimi sacrorumque canonum observantissimi pontificis. Verum injuria temporum factum est, ut interciderent omnes, si duas excipias, quas Holstenius edidit, atque ego quarto, et quinto loco recensui. Itaque aliunde argumenta repetenda sunt, quibus Damasi nomen a calumnia vindicetur. Caeterum cum binas illas, quae supersunt, Basnagio videndi copia fuerit, deridiculum se praebuit, cum Nicolaum ipsum mendacii expostulare ausus» est, quia nulla exstat Damasi epistola, quae Nicolai dictis praesidio sit (a). Utinam vero Romanorum pontificum regesta exstarent adhuc: ex iis enim ego minime dubito, quin maximum nobis praesidium et decus, haereticis vero aliisque sedis apostolicae oppugnatoribus ad cognoscendam veritatem lumen affulgeret; sed jam ad institutum.