Latin
2.23.1 to 2.23.14
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.23.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquum modo est, ut aliquid dicam de altera Italici concilii ad Theodosiam epistola, cujus initium est Fidei tuae, quam in hac eadem, Maximi causa scriptam hactenus putarunt critici, eademque inter Ambrosii epistolas locum occupat 14 in editione PP. BB. Hanc itaque seque ac alias genuinam censeo, ac dignam prorsus, quae Ambrosio tribuatur, sive fluentem stylum consideres, sive nitorem orationis, sive sententiarum gravitatem, sive animum vere apostolicum cum pari obsequio conjunctum, quo ille imperatori rescribit. Puto insuper Flaviani negotium Ambrosium permovisse, ut illam scriberet, quod non obscure liquet ex his ejusdem verbis: Dolori enim erat, inter Orientales et Occidentales interrupta sacrae communionis esse commercia; siquidem constat hoc contigisse ob unam Flaviani ordinationem. Cum itaque Orientales post Paulini mortem, hujus dissidii culpam Occidentalibus ascriberent, qui Evagrium; ut videbatur, illegitime ordinatum Flaviano praetulerant (a), Ambrosius, qui uno pacificandae Ecclesiae studio tenebatur, atque opportuna ad eum finem subsidia quaerebat, tum in hac epistola, tum in alia quam Theophilo Alexandrino eadem, ni fallor, occasione inscripsit, neutri partium favet, neutram damnat aperte, neque se in eam disputationem immittit; ut quaerat quorum errore quorumve delicto id evenerat, ne serere fabulas, et eloquia cassa videretur. Constat itaque hanc epistolam in Flaviani causa scriptam esse, atque eo respicere. At qua occasione quove tempore? Non diu profecto post Capuanam synodum. Utrumque nobis indicat tum Ambrosius, tum Theodoretus, qui tamen falsa veris miscet, pro aperto suo in partes Flaviani studio. Nam cum Paulino defuncto diuturnum Antiochenae Ecclesiae dissidium minime extinctum esset, sed in Evagrio ejusdem successore, utriusque imperii Ecclesias divulsas teneret adhuc, non sine Theodosii tunc Romae agentis consilio deliberatum est de convocanda in Italia generali synodo, quae causam illam cognosceret, ac finem schismati aliquando imponeret. Huic synodo Theodosius ipse Occidentalibus episcopis spem fecerat;