# Diatribae Duae 2.23.15-24

Pope Damasus I, Diatribae Duae, 2.23.15 to 2.23.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.23.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.23.15

daturum se operam, ut Flavianus aliique ex Oriente episcopi adessent. Postquam igitur rebus in Italia pacatis ille discesserat, indicia est Capuae ea synodus, ac Flavianus a Theodosio Constantinopolim accitus est, ut inde Romam navigaret. At hic causatus hiemem jam esse, pollicitusque, ineunte vere, se imperata facturum, in patriam revertit. Cum vero ille frustra exspectatus, non adesset praestituto tempore, habita est interea indicta synodus, qua communio iis omnibus comessa est, qui catholicam in Oriente fidem profiterentur, sive Evagrium, sive Flavianum sequeremur; duorum vero de integro episcopatu contendentium causae judicium Theophilo Alexandrino commissum est, supremo tamen apostolicae sedis judicio confirmandum: speraverat Ambrosius ex his aequissimis synodi constitutis, jam remedium datum, finemque futurum discordiae. At certior cum esset factus, Flavianum iterum ad precum auxilia, et imperialium rescriptorum suffragia remeavisse, aliam, ut videtur, synodi ejusdem nomine epistolam Theodosio scripsit, qua ille Theodoreto teste acrius perstringebatur. Ejus nempe facilitate factum, ut frustra tantorum sacerdotum fusus labor pro adeunda Capuana synodo susceptus: Iterum ad hujus saeculi indicia revertendum, iterum ad rescripta, iterum vexandos sacerdotes senes, transfretanda maria, Herum invalidos corpore patriam peregrino mutaturos solo, iterum altaria deserenda, ut in longinqua proficiscantur; interea vero Flavianus solus exlex sit, qui neque Capuam accesserat, neque praestitutis a synodo judicibus praesentiam fecerat sui: haec enim cum Ambrosius Theophilo Alexandrino tunc scripserit (b), vix putamus non eadem, aliaque simili vehementiori ratione Theodosio scripsisse, cujus potissimum culpa haec contigerant. Hinc vero factum fest, ut cum imperator perstrictus acrius rescripsisset, Ambrosio ansam dederit scribendi postremo epistolam iilam, quam Sirmondus Italici concilii nomine inscriptam, veluti eam, quae Capuanae synodi pars, et accessio esset, in lucem protulit. Eam utique deliniendo imperatoris animo unice comparatam constat: uno scilicet pacis studio adductos Italiae episcopos Theodosio scripsisse, eumque currentem jam hortatos esse, ut hanc restitutae publicae pacis gloriam sibi uni acquireret: dolere se id frustra cessisse, nec quaerere velle, cujus culpa factum: caeterum cum per eos non steterit, quominus ingens hoc, optatumque bonum contingeret, se crimine vacuos esse, atque hoc saltem se tamen assecutos, ne videantur deinceps Orientalium societatem neglexisse, parvoque in pretio habuisse: Occidentales episcopos sibi indixisse laborem, ut Capuam accederent, non in Italiae gratiam, aut Galliae, aut Africae, quae concordi religione florebant, sed ut ea, quae communionem ex parte Orientis turbaverant, in eit Synodo cognoscerentur, atque ita aliquando omnis e medio scrupulus tolleretur.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
