Latin
2.23.25 to 2.23.35
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.23.25-35
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vero Ambrosius imperatorem perstrinxerat, quod esset ex ejus facilitate factum, ut Flavianus Capuanam synodum declinavisset, ejusque praeterea constitutis parere nollet; is autem contra forte rescripserat, eam merito a Flaviano declinatam, tum quod Occidentales Evagrio studerent, tum quod nihil juris in Orientales haberent; respondit alter hac ipsa epistola, Occidentales concilium postulasse ex ipsis etiam Orientalibus congregandum, nullamque proinde aut nimiae facilitatis aut partium studii suspicionem in eos cadere potuisse: deinde se non definiendi, sed instruendi gratia, causae hujus examen delegasse Theophilo Alexandrino, cui Flavianus sistere se debuerat; atque idcirco, qui alterius arbitrio rem commiserant, salva tamen suprema Romani episcopi auctoritate a quo Judicium confirmandum esset, justum potius judicium postulasse, quam detulisse praejudicium: existimari non posse, aliquod ab Occidentalibus factum Orientalibus convicium, cum postulatum concilium fuit, ad quod illi quoque vocati fuerunt; tum quia, quo frequentior est episcoporum numerus, eo melior et consultior deliberatio est; tum quia Orientales ipsi Occidentalibus exemplo praeiverant, cum Paulus Constantinopolitanus presbyter intra Achaiam synodum Orientalium juxta atque Occidentalium postulasset: Occidentalibus autem visum este, ut Capuae indiceretur, quo omnes facilius et tutius maritimo itinere accedere poterant, cum contra terrestre periculi plenum esset, quia Illyris, quo pertranseundum fuerat, suspecta tunc movebatur. Tandem non evulsos ab Occidentalibus terminos a Patribus constitutos, nec violata Orientalium jura, cum synodus Capuae indicta fuit, ab Orientalibus etiam adeunda, sed sanctae memoriae Athanasii; et eorumdem Patrum definita se potius servasse; ad cujus exemplum, et ad Sardicenses forte canones, atque ad causas Orientalium a Julio, Liberio aliisque antiquioribus in Romae synodis judicatas cum Ambrosius Theodosium provocat, debitae illi reverentiae nihil se ait derogare. Igitur epistolam hanc pro genuino Ambrosii foetu agnosco, eoque praesule dignam; at si quis illam Siricio tribuere velit, minime repugno: tum quod ipsius Siricii stylus Ambrosianum sapit;