# Diatribae Duae 2.26

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.26

Haec itaque sunt quae me movent; ut hanc epistolam, sive Siricii, sive Ambrosii illa sit, non diu post Capuanam synodum, ab post declinatum ejusdem synodi, ac Theophili Alexandrini judicium, scriptam putem, Huic quaestioni lux affulgeret aliqua major, si ex historiae monumentis scire certo possemus, quis ille fuerit, ac cujus Ecclesiae episcopus, qui ob Apollinaris haeresim ad Romanum pontificem delatus febrat, quique etiam Paulus Constantinopolitanus presbyter, qui concilium in Achaia postulasse dicitur, ex Occidentalibus et Orientalibus colligendam. Quod enim ad hunc attinet, nihil habeo certi quod afferam. Illud constat duntaxat, quod cum Constantinopolitanae Ecclcsiae presbyter fuerit magnus ejus Ecclesiae episcopus Paulus, qui martyr sub Constantio obierat, designari sub eo nomine non potuit, quidquid Labbeus et Sirmondus fuerint opinati. Quamobrem aliquis reipsa ex Constantinopolitano clero presbyter fuerit, necesse est, quorum plures in Ecclesia illa ministros eo nomine compellatos fuisse, constat ex Palladii Dialogo de vita Chrysostomi. Sed nec Tillemontio, aliisque Italici concilii patronis facile concedam, postulari ab eo presbytero illud in Achaia concilium potuisse, anno ut hic auctor putat, 381 aut 382, eo scilicet tempore, quo concilia tum Romae, tum in regia urbe frequentia fuisse scimus, ac Orientales ipsi imperatorum litteris convocati, quominus Romam pergerent, alias praeter hanc causas adduxerunt, et legatos miserunt; alio itaque anno epistola illa scripta fuerit, atque alio item anno concilium hoc ex utraque Ecclesia, in Achaia Paulus postulasse debuit; atque aliud nullum aptius huic rei tempus excogitari potest, quam illud, quod post frustaneam Flaviani contumacia Capuanam synodum, ac Theodosii reditum ad regiam urbem, labi coeperat. Eo enim Flavianus ab imperatore accitus, cum synodum in Oriente, atque in suorum sinu peteret (a) Constantinopolitanus hic presbyter publicae concordiae studio ductus, Achaiam veluti Occidentalibus commodiorem suggerere potuit. Hinc Ambrosius Theophilo scribens queritur, post irritam illam Capuanam synodum, sacerdotes senio confectos iterum vexandos esse, transfretanda iterum maria, ac sacra altaria deserenda, ut in longinqua proficiscerentur. Illud ipsum autem in Achaia concilium ab Occidentalibus recusatum est, quod Illyris, cujus Achaia pars fuerat, suspecta tunc moveretur.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
