# Diatribae Duae 2.27

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.27

Episcopi autem illius nomine, qui ob haeresim Apollinaris ad apostolicam sedem delatus fuerat, vix aut Apollinaris ipse, aut Timotheus, quod tamen plurimi opinantur, intelligi potest; tum quod uterque ab Occidentali et Orientali synodo pridem dejectus fuerat; tum quod alter jam obierat, alter vero mulctatus exsilio fuerat (b); difficile vero est asserere aliquid certi, cum frequentes essent in Oriente pseudoepiscopi, qui vineam Domini demoliebantur: si quis tamen conjecturis locus videtur hoc loco Vitalis indicari, qui Antiochiae Apollinarianis praecerat, quorum haud exiguus erat numerus: nam cum in Capuana synodo de extinguendo Antiocheno schismate, integraque huic Ecclesiae aliquando restituenda pace agendum esset potissimum, vix fieri potest ut non eodem tempore de Vitali ipso, a qua maximum huic bono impedimentum afferebatur, actum fuerit, et cogitatum. Hunc praeterea designare videntur haec hujus epistolae verba: ut convictus in dogmate novo, nequaquam sub generali fidei lateret nomine, sed illico, quod doctrinae magisterio non teneret, et officium deponeret, et vocabulum sacerdotis; ne fibrae aliquae posthac fallere cupientibus, et praestigiarum commenta remanerent. Siquidem haec nobis hominem exprimunt, qui suam apud Catholicos simularet fidem, ac sub agni specie lupus esset, ipsi scilicet Vitali similem, quem virum versipellem, ac fraudis et fallaciarum plenum Epiphanius, Nazianzenus, Socrates, Sozomenus, ac Theodoretus describunt (c).

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
