Latin
Diatriba Ii
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.28
Unproofread scanNot analysed yet
Conjecturam hanc meam videntur confirmare epistolae ejusdem Nazianzeni ad Cledonium, ac altera praecipue qua ille tum ipsius Vitalis, tum Damasi meminit. Hanc Tillemontius, aliique nonnulli scriptam putant, non diu post abdicatam Ecclesiam Constantinopolitanam, a Gregorio in recessu Arianziano posito, quamquam nullam ad hoc probandum idoneam rationem afferant. Quod hanc opinionem aperte destruit, illud est, quod idem Gregorius Vitalem tunc superstitem ait, ac virum sibi charissimum vocat, Damasum vero, quem beati titulo compellat, jam tunc cum scriberet, defunctum fuisse indicat: scripta igitur epistola illa est post annum 384, quo hic obiit: at enim quo praecise anno? Tempus equidem minime definitum certumque ausim exhibere, puto tamen tuto asseri posse, scriptam esse post annum 388 ac circa Capuanae synodi tempus. Nam primo ex l. 14 Cod. Theod. de Haeret. quae in eosdem lata est, Apollinaristas tunc debacchatos, atque Ecclesiam catholicam tunc potissimum vexasse constat. Deinde Gregorius ipse hoc ipsum designat tempus, cum eos ante triginta annos exortos ait, atque ita circa annum 358 aut sequentem. Anno siquidem 356, Basilio teste (d), pestis illa nondum eruperat. Hinc Nicephorus ait esse qui scriberent, Apollinarem secessionem fecisse a Georgio Laodiceno, eo quod ille Seleuciensis synodi decretis assensum praestiterat (e). Contra vero anno 362, quo Alexandrina synodus eam proscripsit, Ecclesiam veneno suo jam afflaverat. Si vero Vitalis nondum hoc tempore vita excesserat; si fide se catholicum simulans, ut ex eodem Nazianzeni loco advertimus (f), Apollinaristis Antiochiae positis praeerat, ac magno huic haeresi incremento erat, et praesidio, si denique in Capuana synodo de illius urbis procuranda aliquando pace actum, deliberatumque fuit, vix alius ab illo in hac ipsa aut Siricii ad Theodosium epistola designatus, expressusque videri poterit.