Latin
2.29.9 to 2.29.13
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.29.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea hujus, quem Chrysostomus indicat, magister, partem Ecclesiae absciderat, et abjectus ea de causa a Patribus fuerat. Hoc vero ut de Apollinario merito dictum constat, qui ex Catholicis Antiochenis plures ad Vitalem profane ordinatum a se episcopum, suamque haeresim abduxerat, ac a Patribus deinde extra Ecclesiam factus est. ita praeter apertam manifestamque calumniam de Paulino ne cogitari quidem poterat, quem Catholici Eustathiani sponte secuti fuerant, antiquior certe et purior Ecclesiae Antiochenae pars. Chrysostomus itaque ad suos verba faciens, ne Evagrium et dubiae hactenus fidei et communionis Vitalem tunc viventes nominatim exprimat, utrumque ex ipsis, eorumque asseclas sub Paulini, et Apollinarii, qui pridem obierant, persona indicavit. Igitur ex hac ipsa Chrysostomi homilia colligi profecto potest, magnas circa haec tempora ob haereticum illum turbas in Antiochena Ecclesia excitatae, eumque propterea hac eadem epistola merito designatum a me asseri, atque illam postremo ad Capuanam synodum, atque ejus gesta pertinere, secus ac eruditorum hactenus opinio tulit: sed hanc ipsam, ut alteram lectorum oculis, ac maturo indicio iterum subjiciendam hoc loco duxi.