# Diatribae Duae 2.31

Pope Damasus I, Diatribae Duae, Diatriba Ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.31

Fidei tuae diffusa toto orbe cognitio intimum nostrae mentis demulsit affectum. Eoque ut haec quoque gloria imperio tuo crearetur, quod unitatem reddidisse Occidentalium juxta atque Orientalium Ecclesiis videreris, clementiam tuam obsecrandam pariter ac super ecclesiasticis negotiis instruendam nostris litteris aestimavimus, imperator tranquillissime ac fidelissime. Dolori enim erat, inter Orientales atque Occidentales interrupta sacrae communionis esse consortia. Silemus jam quorum errore, quorumve delicto, ne serere fabulas, et alloquia cassa videamur. Nec nos tentasse paenitet, quod intentatum caderet in culpam. Isto enim saepe arguebamur, quod posthabere Orientalium societatem, et refutare gratiam videremur. Laborem quin etiam nobis indicendum putavimus, non pro Italia, quae jamdudum ab Arianis quieta atque secura est, nec ulla haereticorum perturbatione vexatur, non inquam pro nobis, quia non quaerimus quae nostra sunt, sed quae sunt omnium: non pro Gallia atque Africa, quae omnium sacerdotum concordi societate potiuntur. Sed ut ea, quae communionem nostram de Orientis parte turbaverunt, cognoscerentur in synodo, et omnis e medio scrupulus tolleretur. Non solum enim de his, quae clementia tua dignata est scribere, sed etiam de illis, qui dogma nescio quod, Apollinaris asseritur, in Ecclesiam conantur inducere; nos pleraque moverunt, quae partibus fuerant resecanda praesentibus, ut convictus in dogmate novo, et redargutus in errore, nequaquam sub generali fidei lateret nomine: sed illico, quod doctrinae magisterio non teneret, et officium deponeret, et vocabulum sacerdotis: nec fibrae aliquae post hac fallere cupientibus, et praestigiarum commenta remanerent. Nam qui convictus non fuerit praesentibus partibus; quod vere augusto principalique responso tua clementia definivit, referendam semper ansulam quaestionis arripiet. Eo igitur obsecravimus sacerdotale concilium, ut nemini liceret mendacium in absentem componere, et in concilio discuteretur quid esset in vero. Itaque non cadit in eos intentionis vel facilitatis ulli suspicio, qui omnia praesentibus partibus observarunt: sane allegata texuimus, non definiendi, sed instruendi gratia, et qui judicium petivimus, non deferimus praejudicium; neque ullum eorum aestimandum convitium fuit, cum rogarentur ad concilium sacerdotes, quorum frequenter praesentior absentia fuit quando in commune consuluit. Neque enim vel nos aestimavimus esse convitium, cum unus Constantinopolitanae Ecclesiae presbyter, Paulus nomine, intra Achaiam synodum Orientalium juxta atque Occidentalium postulaverit. Advertit clementia tua, non fuisse irrationabile postulatum, quod etiam ab Orientalibus est petitum, sed quia Illyriis suspecta movetur, ideo maritima ac tutiora quaesita sunt. Neque plane nos tamquam ex forma aliquid innovavimus: sed sanctae memoriae Athanasii, qui quasi columen fidei fuit, et veteris sanctitatis Patrum nostrorum in conciliis definita servantes, non evellimus terminos, quos posuerunt patres nostri, nec haereditariae communionis jura violamus, sed debitam vestro imperio honorificentiam reservantes, studiosos nos pacis et quietis ostendimus.

---

Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml.
