Latin
2.4.1 to 2.4.10
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.4.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctum animum tuum Deo omnipotenti pura et sincera fide deditum sciebamus: sed recentibus cumulasti beneficiis, quod Catholicos Ecclesiis reddidisti, imperator Auguste. Atque utinam Catholicos ipsos reverentiae veteri reddidisses, ut nihil novarent contra praescripta majorum, nec temere vel servanda rescinderent, vel rescindenda servarent. Itaque dolentius forte quam inconsultius ingemiscimus, imperator, facilius expelli potuisse haereticos, quam inter Catholicos convenire. Quanta enim nuper confusio facta sit, explicari non potest. Scripseramus dudum, ut quoniam Antiochena civitas duos haberet episcopos, Paulinum atque Melitium, quos fidei concinere putabamus, aut inter ipsos pax, et concordia salvo ordine Ecclesiastico conveniret, aut certe si quis eorum altero superstite decessisset, nulla subrogatio in defuncti locum, superstite altero, gigneretur· At nunc Melitio defuncto, Paulino superstite, quem in communione nostra, mansisse consortia, quae a majoribus inoffense ducta testantur, contra fas atque ecclesiasticum ordinem, in locum Meletii, non tam subrogatus, quam superpositus asseritur. Atque hoc factum allegatur consensione et consilio Nectarii, cujus ordinatio quem ordinem habuerit non videmus. Namque in concilio nuper, cum Maximus episcopus Alexandrinae Ecclesiae communionem manere secum lectis Petri sanctae memoriae viri litteris prodidisset, eumque intra privatas aedes, quia Ariani basilicas adhuc tenebant, secretum esse, mandatoribus episcopis ordinantibus, dilucida testificatione docuisset, nihil habuimus, beatissime princeps, in quo de episcopatu, ejus dubitare possemus, cum vim sibi repugnanti a plerisque etiam de populo et clero testatus esset illatam, Tamen ne absentibus partibus praesumpte aliquid definisse videremur clementiam tuam datis litteris putavimus instruendam, ut ei consuleretur ex usu publicae pacis atque concordiae. Quia revera advertebamus Gregorium nequaquam secandum traditionem Patrum Constantinopolitanae Ecclesiae sibi sacerdotium vindicare. Nos igitur in synodo ea, quae totius orbis episcopis videbatur esse praecripta, nihil temere statuendum esse censuimus. At eo ipso tempore qui generale concilium declinaverunt, Constantinopoli quae gessisse dicuntur?