Latin
Diatriba Ii
Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.8
Unproofread scanNot analysed yet
Petrus de Marca in concilio Aquileiensi gesta haec fuisse censet: Nectario quippe inquit in Gregorii locum ordinato spe sua dejectus Maximus in Italiam se contulit, ut pontificum Italorum, sed praecipue Damasi Romani, et Ambrosii Mediolanensis, quorum ea tempestate summa erat auctoritas, favore fultus, Nectario reprobato, Constantinopolitanam Ecclesiam retinere posset. Constat autem Nectarii ordinationem non placuisse Damaso. Itaque affirmare possumus Damasum, et Occidentale concilium, hoc Maximi confugium approbasse, eamqne occasionem explicandae auctoritatis Romana, et Occidentalis Ecclesia in sedem Constantinopolitanam avide arripuisse. Hinc factum, ut in concilio Aquileiensi sub Ambrosio, quod generale erat ex Occidente, cuique Damasi auctoritatem ex eo inter caetera intervenisse colligitur, quod de illo congregando Gratianus ad eum scripsit, ut fidem facit auctoritas Synodici cap. 74; in concilio, inquam, Aquileiensi, damnata Nectarii ordinatione, ita approbatus sit Μaximus, ut episcopi ex eo condito ad Theodosium rescripserint, nihil habuisse se, in quo de ejus episcopatu dubitare possent (c). Hanc opinionem avide etiam arripuit Basnagius (d), atque eidem accedit Valesius, quamquam eam parum firmam cognoverit, cum haec scribit: Episcopi igitur Italiae, qui Aquileiae in concilium congregati erant, lectis Maximi litteris, eum in communionem receperunt. . . quin et postea cum Nectarius in concilio Constantinopolitano ordinatus fuisset episcopus ejusdem urbis, communionem ejus recusarunt, scripseruntque ad imperatorem Theodosium, ut concilium Romae fieret, in quo Nectarii et Maximi causa disceptaretur. . . Initio quidem Damasus ordinationem Maximi improbavit; postea tamen favisse videtur Maximo; neque enim concilium, episcoporum Italiae Maximum in communionem recepisset, aut petiisset umquam ab imperatore, ut synodus Romae fieret super ejus ordinatione, nisi ex consensu Damasi. Utrum vero Maximus in communionem receptus sit a Damaso, obscurum est (e).