# Epistolae 10.1

Pope Damasus I, Epistolae, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/10.1

DAMASI PAPAE AD ACHOLIUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. Rusticus Gratiani Silentiarius commendatur, et confirmatur quod de Maximi ordinatione deque altero eligendo superiori epistola mandatur. Dilectissimo fratri Acholio Damasus. Ad meritum filii mei Rustici addi aliquid amplius non potest, domine frater honorabilis. Hic enim cum habeat praerogativam officii sui, quod Silentiarius sit filii nostri Gratiani augusti, huc accedit, quod gratiam Dei Romae consecutus est, ita ut vellet munitus ad illas partes missus venire. Hinc ergo in omnibus honorificentiae tuae commodo, quasi proprium pignus suscipere digneris: ut Deo propitio in peregrinatione constitutus intelligat se a consacerdotibus Dei et diligi et honorari.

---

Pope Damasus I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa008/stoa0105.stoa008.opp-lat1.xml.
