Latin
Fragmentum Primum
Pope Damasus I, Epistolae 3.1
Unproofread scanNot analysed yet
ITEM EX PARTE DECRETI. I. Ea gratia, fratres, Jericho illa, quae figura est saecularlum voluptatum, conclamata concidit, nec resurgit; quia omnes uno ore unius virtutis, unius majestatis, unius divinitatis, unius usiae dicimus divinitatem: ita ut inseparabilem potestatem, tres tamen asseramus esse personas, nec redire in se aut minui, ut plerique blasphemant, sed semper manere; nec potentae gradus quosdam ortusque tempora disparata; nec prolativum, ut generationem ei demas; nec imperfectum, ut ad personam aut Patris natura, aut divinitatis ei plenitudo defuerit; nec dissimilem opere Filium, nec dissimilem potestate, aut per universa dissimilem: nec subsistere aliunde, sed de Deo natum, nec falsum de Deo vero, sed Deum verum de Deo vero esse generatum, lumen verum de vero lumine; ne minutum aut diversum putetur: quod unigenitus habet splendorem lucis aeternae quia naturae ordine neque sine splendore lumen; neque splendor potest esse sine lumine: imaginem quoque Patris, ut eum qui viderit, viderit et Patrem. Eumdem redemptionis nostrae gratia processisse de Virgine; ut perfectus homo pro perfecto qui peccaverat homine nasceretur. Ergo, fratres, asseramus Dei Filium et perfectum hominem suscepisse Spiritum quoque sanctum increatum, atque unius majestatis, unius usiae, unius virtutis cum Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo fateamur. Neque enim creaturae dignus injuria est, qui emissus est ut crearet, sicut propheta sanctus astruxit dicens: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: deinde alius item posuit: Spiritus divinus qui fecit me: qui in operatione ac peccatorum remissione connectitur. Haec est, fratres dilectissimi, fides nostra; quam quisque sequitur, noster est particeps. Discolor corpus membra deformat. His nos communionem damus, quoniam (f. qui nostram aut qui istam) in omnibus sententiam probant. Absit ut fides pura variis coloribus adsuatur.