Latin
Fragmentum Ii
Pope Damasus I, Epistolae 4.1
Unproofread scanNot analysed yet
ITEM EX ΡARΤE DECRETI. Illud sane miramur, quod quidam inter nostros dicantur, qui licet de Trinitate piam intelligentiam habere videantur, de sacramento tamen salutis nostrae ignorantes virtutes Scripturasque, et recta non sentiant. Asserunt enim dicere. Dominum ac Salvatorem nostrum ex Maria Virgine imperfectum, id est, sine sensu hominem suscepisse. Heu! quanta erit Arianorum in tali sensu vicinitas! Illi imperfectam divinitatem in Dei (ilio dicunt: isti imperfectam humanitatem in hominis filio mentiuntur. Quod si utique imperfectus homo susceptus est, imperfectum Dei munus est, imperfecta nostra salus; quia non est lotus homo salvatus. EI ubi erit illud dictum Domini, Venit filius hominis salvare quod perierat totum? id est, in anima et in corpore, in sensu atque in tota substantia suae naturae. Si ergo totus homo perierat, necesse fuit ut id quod perierat, salvaretur. Si autem sine sensu salvatus est, jam contra Evangelii fidem invenietur non totum quod perierat esse salvatum: cum alio loco ipse Salvator dicat: Irascimini mihi, quia totum hominem salvum feci. Quid quod ipsius principalis delicti et totius perditionis summa in hominis sensu consistit; primum enim sensus hominis eligendi boni malique si non perisset, non moreretur. Quomodo ergo praesumeretur in finem salvari minime debuisse, quod ante omnes peccasse cognoscitur; nos autem, qui integros ac perfectos salvatos nos scimus, secundum catholicae Ecclesiae professionem, perfectum Deum perfectum suscepisse hominem profitemur. Quapropter date operam, ut intelligentia sanae doctrinae etiam eorum sensus salventur, qui adhuc sensum salvatum esse non credunt.