# Epistolae 4.2

Pope Damasus I, Epistolae, Fragmentum Ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/4.2

ITEM EX PARTE DECRETI. Non nobis quidquam suppetere facultatis, quatenus vobis nostra opera vel parvum refrigerium possint afferre: licet magnum ex hoc, beatissimi, solatium capiatis, si integritatem fidei nostra noscentes, in unum sensum vos congruere gloriemini; et satis atque abunde, ut convenit, praesumatis pro membris nos esse sollicitos. Ut enim Nicaeni concilii fidem inviolabilem per omnia retinentes, sine simulatione verborum aut sensu corrupto, nullo modo Spiritum sanctum separamus; sed perfectum in omnibus virtute, honore, majestate, deitate, cum Patre conveneramur et Filio: itaque etiam plenitudinem Dei Verbi, non prolativi, sed nati, neque in Patre remanentis, ut non sit, sed ex aeterno in aetornum subsistentem, perfectum, id est integrum hominem assumpsisse et salvasse confidimus.

---

Pope Damasus I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa008/stoa0105.stoa008.opp-lat1.xml.
