# Epistolae 5.1

Pope Damasus I, Epistolae, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/5.1

DAMASI PAPAE URBIS ROMAE AD PAULINUM EPISCOPUM ANTIOCHENAE CIVITATIS. MONITUM. Cur hanc ab altera Damasi ad Paulinum epistola, secus ac Holstenius, Quesnellus ac Constantius fecerunt, ego disjunxerim, eum jam dixerim, iterum haud dicam. Holstenius tamen nihil ea de re statuit, sed ita edidit, ut illam in exemplari suo descriptam vidit: Quesnellus autem Holstenianum exemplar, quamquam perturbatum et confusum, pro lege habuit, atque omnium primus, utramque simul velut unam alteri conjunctam imprimendam censuit. Hanc vero, praeter Holsteniani et sui codicis auctoritatem, potissimam rationem affert, quod cum Damasus fidem a se missam Paulino scribit, aliam prorsus quam quae in eadem epistola continetur, indicare debuit, ab eadem scilicet epistola separatam: quam vero fidem hoc loco aliam intelligere possumus, praeter illam, quae eidem epistolae immediate subnexa est? At quam levis haec ratio sit, ipsa epistolae lectio aperte probat: haec enim cum ea dogmata exprimat, quibus a Vitali, ejusque grege subscribi jubet, ac proinde cum nihil illi profecto desit ad plenam Apollinarianae haeresis, de qua tunc agebatur duntaxat, eversionem, nihil etiam opus est, ut aliam illi formulam adjunctam dicamus, quae minime necessaria erat, ac praeterea ab ea causa omnino aliena esse videbatur. Alium vero non quaeram hujus sententiae testem, quam ipsum Damasum, qui post expressas eadem ipsa epistola conditiones omnes, quibus Vitalis, aliique recipi ad communionem poterant, postremo ait, ut qui huic epistolae subscriberent absque aliqua ambiguitate, susciperentur: hinc enim constat apertissime, ni fallor, alias nullas, aut ab eo adjunctas, aut desideratas, praeter illas, quas in eadem epistola enuntiaverat.

---

Pope Damasus I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa008/stoa0105.stoa008.opp-lat1.xml.
