# Epistolae 5.2

Pope Damasus I, Epistolae, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/5.2

Contuli etiam pro hac quaestione mss, codices, ac duos caeteris antiquiores; alterum Dionysianae collectionis concedente abbate tunc religiosissimo ac doctissimo, nunc S. R. E. cardinali poenitentiario Besozzio ex monasterio S. Crucis in agro Sessoriano, signat. n. 225; alterum in Vallicellana scriptum aetate Nicolai I, signat. A. V. Quae vero ex iis deprehendi, duo sunt: primum, hanc de Vitali epistolam omnino solitariam esse, sejunctam scilicet ab altera, quae Damasi confessio dicitur: prior enim codex eam continet ex omnibus Damasi epistolis unicam, quam deinde Siricii ad Himerium decretalis sequitur; Vallicellanus vero codex primo refert ejusdem anathematismos sub hoc titulo: Confessio fidei catholicae, quam papa Damasus misit ad Paulinum Antiochenum episcopum; alio deinde ac posteriori loco hanc, quae de Vitali agit, epistolam recitat sub hac inscriptione: Incipit rescriptum Damasi papae ad petitum Hieronymi ad Paulinum episcopum, atque alit hisce similes codices proferri possent· Alterum vero quod ex iisdem adverti, illud est, quod codex uterque auctior est, quam impressi libri, integra scilicet periodo illa, qua Dominicus homo, cujus Rufinus meminit, expressus est, ac deest in editis. Hos igitur ego codices, Isidorum praeterea Mercatorem, Baronium, ac Sarazanium secutus sum, ac epistolam hanc ab ea, quae Damasi confessio, seu regula fidei dicitur, separatam edidi: sed ad hoc me impulerunt praeterea rationes aliae, quas cum attulerim cap. 10 et 15, ubi de earum scribendarum occasione, ac tempore agendi locus fuit, hic ego non repetam, aliquas praester ea additurus in notis.

---

Pope Damasus I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa008/stoa0105.stoa008.opp-lat1.xml.
