# Epistolae 7

Pope Damasus I, Epistolae, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/7

CONFESSIO FIDEI CATHOLICAE QUAM PAPA DAMASUS MI· SIT AD PAULINUM ANTIOCHENUM EPISCOPUM. MONITUM. Haec altera est Damasi epistola ex iis quae ad Paulinum Antiochenum exstant, cujus ab priori disjungendae rationes jam attuli, Hoc tamen adnotare iterum placet. Theodore tum scilicet eam Graece redditam Historiae suae attexuisse, ac ab priori disjunctam retulisse lib. V, cap. 11. Cur vero non integram recitavit, si utramque Damasus sic junxerat, ut una alterius pars esset inseparabilis? An forte nihil ad Ecclesiae historiam pertinere posse censuit, quae de Vitalis nomine scripta fuerunt? Quis hoc ne suspicetur quidem? An potius huic parcendum tau duxit? At illius haeresim lib. V, cap. 4, minime dissimulat. Reliquum igitur est ut truncata jam et dissecta ad eum venerit. At cui bono haec integrae epistolae laceratio et corruptio? in tanta praesertim vicinitate temporis, et exemplarium copia? Ratum igitur, certumque sit, non unam in duas sectam partes, sed duas inter se disjunctas Damasi fuisse ad Paulinum epistolas. Caeterum hanc potissimum, de qua agimus, celebrem perpetuo fuisse, ac summo plausu exceptam colligimus ex Scriptoribus, qui eam memorant, ac pro lege habent, Cutlestino scilicet et Vigilio, Ambrosio, antiquo auctore Sermon. de Tempor. 429, olim Augustiniano, nunc in appendicem rejecto, tom, V, Serm. 233, ubi ex ejus anathematismis plures recitantur, Arnobio Juniore, Isidoro in Codice canonum Ecclesiae Hispanae, Paulino Aquileiensi, Tricassino concilio, atque aliis deinceps: ex Graecis vero, ut recentiores praeteream, praeter Theodoretum, concilio Constantinopolitano, ut ego quidem puta, et Nazianzeno. Cum igitur ob eam causam saepe transcriberetur, fieri non potuit, quin varia nunc sit mss. codicum lectio, sive casu, sive temere, ac pro cujusque ingenio; eujus vel praeter ea quae ego observavi, non unum exemplum attulit Petrus Constantius ex codicibus, quos ille pro exquisita sua diligentia inspexit. Ejus itaque exemplar in hae editione ego secutus sum, tum quod illud ad Graecum a Theodoreto ad nos transmissum, tum vero ad Quesnellianum magis accedat, qui duo rivi sunt omnium, judicio meof fonti proximiores, ac facile ob eam causam puriores: si quis enim mss. codices considere omnes velit ac referre, eum ingens eorum copia sit, vel improbum et non necessarium taborem sustineat necesse est, vel incertus judicii sit, utrum ex iis eligat, quamquam Vallicellano codice aliquando usus sim, quod ille ad manus fuerat.

---

Pope Damasus I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa008/stoa0105.stoa008.opp-lat1.xml.
