# Opera Apocrypha 3.8.1-15

Pope Damasus I, Opera Apocrypha, 3.8.1 to 3.8.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/3.8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/3.8.1

VII. Tempus enim congruum praevideri oportet quando uniuscujusque accusatae personae causa rectissime in medio producatur, quatenus gravitatem ejus consonantiamque contra Patrum decreta, vel synodorum confessionem, prodi minime cognoscatur. Quam ordinabiliter omnes intendant, ut ad eam in omnibus rationabiliter respondeant, et juste se velle manifeste ostendant. Nullus autem introducatur personaliter: sed accusatores et accurati aequa audiantur ratione, juxta quod gestorum ordo exigit. Accusatores vero et judices non iidem sint, sed per se accusatores, per se judices, per se testes, per se accusati, unusquisque in suo ordinabiliter ordine. Nam inscriptio primo semper fiat, ut talionem calumniator recipiat; quia ante inscriptionem nemo debet judicari vel damnari, cum et saeculi leges haec eadem retineant. De quibus omnibus vera semper fiat aequitas, quatenus accusationis et judicii ac testimonii mercedem per veritatem gestorum consequi valeant. Scriptum est enim: Abominabitur Dominus labia mendacia, et testem fallacem proferentem mendacia, et seminantem inter fratres scandala atque litigia, ipso monente atque dicente: Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non facies quod iniquum est nec injuste judicabis. Non considerabis personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. Et tibi quod non vis fieri, alteri ne facias: et reliqua. Et maxime praeceptum habentes Apostolicum attendere nobis ipsis et gregi, in quo nos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Dei Ecclesiam, quam acquisivit per sanguinem suum proprium, convenit. Et iterum: Attendere lupos, attendere malos operarios, qui perversa faciunt et adversa loquuntur, ut detrahere semper discipulis Domini, et infamare queant: quos corrigere, vos et omnes Domini sacerdotes summo studio oportet: quia pejus malum non est, quam ut cives civibus invideant, et sacerdotes vel clerici, sacerdotibus vel pontificibus insidientur, testante etiam veritatis voce: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei;

---

Pope Damasus I, Opera Apocrypha, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa009/stoa0105.stoa009.opp-lat1.xml.
