# Opera Apocrypha 3.8.16-24

Pope Damasus I, Opera Apocrypha, 3.8.16 to 3.8.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/3.8.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/3.8.16

et qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est ut suspendatur mola asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris. Et item: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Ille procul dubio scandalizatus est in Deum, qui ejus scandalizat episcopum vel sacerdotem. Et multa talia, quae hic non inferuntur, ne nimis prolixa efficiatur Epistola. Monentes quoque instruere debetis memoratos vicinos vestros, ut a talibus se subtrahant, et quae illicite contra praefixos fratres egerunt, cito corrigant. Et quos nobis inconsultis laeserunt, plena satisfactione sanent, et cito sibi eos reconcilient, si noluerint apostolicae sedis suscipere censuram. Nam si quid fortasse in eos aut contra eos emerserat, nostrum fuerat exspectandum examen, ut nostra (uti semper huic fuit sedi concessam privilegium) condemnarentur auctoritate, aut fulcirentur auxilio. Neque enim suo pro libitu nostra debuerant jura pervadere, absque apostolicae sedis dispositione mandante. A talibus deinceps omnes se abstineant sacerdotes, qui noluerint ab Apostolicae Petrae (super quam Christus, ut praedictum est, universalem construxit Ecclesiam, cui episcoporum summa judicia atque majores causae, sicut paulo superius memoratum est, reservatae sunt atque solidatae) censura ac sacerdotali honore secludi.

---

Pope Damasus I, Opera Apocrypha, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa009/stoa0105.stoa009.opp-lat1.xml.
