Latin
4.2.47 to 4.2.57
Pope Damasus I, Opera Apocrypha 4.2.47-57
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud, si a pluribus episcopis sunt ordinali, et aut in villa, aut in castello, seu in modica civitate, aut omnino non in eo loco praefixi, quo juste episcopi fieri debent, aut dudum non fuerunt, ubi vilescat auctoritas et nomen episcopi, aut si in civitate cum allero episcopo: cum (ut praedictum est) in una civitate duo non debeant consistere episcopi. Tertium, si absolute fuerint instituti, sicut de quibusdam audivimus, quae omnia episcopali omnino carent auctoritate: et illud adhuc restat, quod eorum ordo non habet in divinis litteris auctoritatem: quia (ut praefixum est) ordines sunt duo tantum primi in Ecclesia, id est, Apostolorum et septuaginta Discipulorum. Sane si nec episcopi sunt, quia pro praefatis causis episcopi esse non possunt: nec presbyteros se nominari volunt, quia amplius esse ambiunt; atque plus quam septuaginta Discipuli fecissent (ad quorum formam, ut paulo superius praelibavimus, hi, antequam prohiberentur, a quibusdam stultis et sua quaerentibus, et non quae Christi Jesu, instituebantur), praesumere tentant, et illicita atque prohibita agere praesumunt; nec hoc dici se volunt, quod sunt; rogo ut manifeste prodatis, quid sint: quoniam aut aliquid sunt, aut nihil. Nam manifeste patet, quoniam episcopi non sunu. Et si episcopi non sunt, et presbyteri esse despiciunt, quid erunt? Aut aliquid prorsus erunt, aut nihil: quia nihil potest esse, nisi habeat unde sit. Et si non habet unde sit, aut unde originem ducat; nec auctoritatem habet, nec stare rite poterit, quia inane est, et ut destruatur et cadat neccsse est, quoniam nihil est, et in nihilum reputabitur.