# Opera Apocrypha 4.3

Pope Damasus I, Opera Apocrypha, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.3

Si vero nihil ex his sunt, quae superius memoravimus: tunc necesse est, ut nihil sim ex his quae sacerdotibus debentur. Et ideo nec in sacerdotali catalogo habeantur, nisi tantum (ut primo commeravimus) ut pro misericordia illis, qui humiliter hoc ferre voluerint, nec amplius ambierint, et per scriptum propria manu subter corroboratum, idipsum confirmaverint, hoc solummodo concedatur, ut inter sacerdotes locum habeam, et ministerio presbyterorum contenti sint, atque mensae Domini tantummodo participes existant. Amplius autem qui ambire voluerint, nec hoc retineant, ut sacerdotes sint, sed omni ecclesiastico funditus priventur honore. Quod vero eis non liceat sacerdotes consecrare, nec diaconos aut subdiaconos, nec virgines, nec altare erigere, nec ungere aut sacrare, nec ecclesias dedicare, nec chrisma conficere, nec chrismate baptizatorum frontes signare, nec publice quidem in missa quemquam in poenitentem reconciliare, nec formatas epistolas mittere, nec populum benedicere, nec ante episcopum in baptisterio aut in sacrario introire, nec praesente episcopo infantem tingere aut signare, nec poenitentem sine praeceptione episcopi sui reconciliare; nec eo prasente, nisi illo jubente, sacramentum corporis et sanguinis Christi copficere, nec eo coram posito populum docere aut salutare, nec plebem exhortari; quae omnia solis pontificibus deberi, tam ex superioribus, quam ex aliis Patrum constitutis, aut sacris canonibus, edocti estis. Et si necesse est quibusdam minus scientibus, doceri pleniter et instrui possunt, ut per hoc et discretio graduum, et dignitatis fastigium summorum pontificum demonstretur. Similiter et de presbyteris haec habeantur, ut sine jussu proprii episcopi nil agant: quia quod rarum est, hoc et pulchrius esse videtur. Et si nomen vilescit pontificum, omnis status perturbatur Ecclesiae. Triplex itaque in hac parte reatus est, quod et prohibita agunt, et quod sacrum ministerium consortii vilitate polluitur, et episcoporum (quantum ad illicitae usurpationis temeritatem pertinet) jura solvuntur.

---

Pope Damasus I, Opera Apocrypha, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa009/stoa0105.stoa009.opp-lat1.xml.
