# Opera Apocrypha 4.4.1-14

Pope Damasus I, Opera Apocrypha, 4.4.1 to 4.4.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.4.1

Quod autem solis Appstolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber Actuum Apostolorum docet: praesertim cum nullus ex septuaginta Discipulis, quorum isti in Ecclesia speciem gerunt, legatur donum S. Spiritus per manus impositionem (ut praedictum est) tradidisse. Haec ergo, quia omni carent ratione, nullus deinceps usurpet aut consentiat sacerdotum, qui noluerit a nostro sacerdotali collegio separari. Nec quod a nobis extinguitur, et a praedecessoribus nostris ac reliquis, ut dictum est, totius orbis episcopis jam extinctum est, apud aliquos tenebrosis seminetur radicibus: sed quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur, ne messem dominicam ulla corrumpant zizania, Ita enim fructum uberem Domini sacerdotes praestabunt, si ea, quae natam segetem enecare consueverunt, radicitus amputentur. Cesset ergo, cesset tot vicibus prohibita et damnata praesumptio: nec imitentur summi sacerdotes mulieres meretrices, quae infantes suos praefata voluptate aliis ad nutriendum tribuunt: sed ipsi nutriant, ipsi Domino suo fructum cum usura reddant, fructuososque manipulos ei cum gloria repraesentent. Nam si Dominus leprosos, inter caeteras ovium suarum curas, tetigit et mundavit, cur nos eadem agere dedignamur? Aut cur nos ipsi, qui pastorale officium suscepimus, aliis alendas tradimus? maxime cum Dominus Petro praeceptori nostro dixerit: Si diligis me, pasce oves meas: et multa alia, et his similia. Nam benedictio, quam praedicit chorepiscopi ante suam prohibitionem, per manus impositionem dabant, magis nobis videtur vulnus inferre, quam salutem. Et illi qui pontificatus apicem non habebant, quomodo ea, quae non habebant, dare poterant? quoniam nihil in dante erat, quod ille posset accipere. Aut quis hominum, licet et more humano loquamur, dare potest quod non habet? Praesertim cum pontifices pon erant, ea quae solis pontificibus debentur, dare non poterant. Et propterea magis vulnerabant capita, quae per manus impositionem tangebant;

---

Pope Damasus I, Opera Apocrypha, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa009/stoa0105.stoa009.opp-lat1.xml.
