# Opera Apocrypha 4.4.15-24

Pope Damasus I, Opera Apocrypha, 4.4.15 to 4.4.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.4.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.4.15

cum ea, quae eis collata non erant, per aliquam benedictionem darent. Et ideo, quidquid ex Supradictis ministeriis pontificalibus praesumebant, irritum erat, et nihil tactis proficiebat: sed magis, juxta prophetam, maledictionem pro benedictione (si ratum est dicere) conferebant. Quapropter per illam illicitam manus impositionem, ut paulo superius praelibavimus, vulneratum caput illi qui videbantur aliquid accepisse, habebant. Et ubi vulnus infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixa sanetur macula: id est, reiterari necessum est quod legitime actum aut collatum minime approbatur, si perfectum esse debebit. Nam quomodo honorem possit retinere, qui ab illo acceperit, qui potestatem dare legitime non habuit, invenire non possum: cum ille, qui honorem pontificalem non habuit, pontificalia non potest jura tribuere: nec hoc sibi poterant vindicare, cujus capaces per hoc quod illis obstiterat, non fuerunt. Hujus ergo discussionis curam nobis specialiter vindicantes, ita misericordiam irrogamus, ut si qua forsitan de his commissa sunt, corrigantur, ne talia liceat ultra committi, et ne qua excusatio de ignoratione nascatur: quia ut nobis gratulationem facit Ecclesiarum status, salubri dispositione attributus vel adornatus; ita non levi nos moerore contristat, quoties aliqua contra instituta canonum vel ecclesiasticam disciplinam praesumpta aut commissa cognoscimus. Quae si non qua debemus vigilantia resecemus, illi, qui nos speculatores esse voluit, nos excusare non possumus; si ejus Ecclesiam, quae nobis generaliter commissa est, in quantum praevalemus, puram a tam illicitis superstitionibus non custodiamus: quia non aliter unus grex et unus pastor sumus, nisi, quemadmodum Apostolus docet, Idipsum dicamus omnes: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia. Nec aliter veri discipuli Domini erimus, nisi radicem amaritudinis sursum germinantem (sicut hoc, ut asseritis, modo facit), ne nocere valeat, aut episcopale ministerium vilescere faciat per eorum negligentiam, id est omnium sacerdotum, qui evellere mala, et meliora plantare sunt abeo praepositi, unusquisque pro viribus exstirpare festinet: et ipse qui pro suis ovibus est aeterno judici rationem redditurus, eas fovere et educare decertet.

---

Pope Damasus I, Opera Apocrypha, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa009/stoa0105.stoa009.opp-lat1.xml.
