# Opera Apocrypha 4.4.37-45

Pope Damasus I, Opera Apocrypha, 4.4.37 to 4.4.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.4.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.4.37

Restat etiam, quod per ostium hi nequaquam subintrarunt, quia non habebant ostium per quod ingrederentur: quia (ut dictum est) si nec episcopi sunt, et plusquam presbyteri esse ambiunt: per quod ostium intrabunt, cum bi tantum duo ordines in Ecclesia leguntur, nec amplius ad pastorale officium aliquod patet ostium, per quod pastor intret? Audite, fratres, non me, sed ipsam dicentem Veritatem: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, hic fur est et latro, et reliqua. Cum etiam egregius praedicator dicat: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est: cum praedicta duo fundamenta in Ecclesia tantum inveniantur posita, quidquid amplius positum in his inveniatur, stare nullatenus poterit. Et ideo, cum omnibus suis fundamentis, et actionibus, atque radicibus ut evellatur necesse est, ita ut amplius pullulare nec germinare valeat. Non ergo generet, et non faciat vobis, fratres, toties repetita locutio fastidium: quia summa necessitas est saepius prohiberi, quod toties, ut a vobis cognovimus, illicite usurpatur: et quoniam veritas saepius exagitata, magis splendescit in lucem: et quod toties repetendo admonetur, minus usurpatur. Super his enim multa jam ab antecessoribus nostris dicta sunt: a quibus ipsi, sicut nunc a nobis, ita olim ab eis damnati et prohibiti sunt. Ideo saepius repetentes, omnes monemus, ut vitent hujusmodi, et a talibus se abstineant, qui noluerint una cum eis a Sacerdotali ministerio, ut rebelles, fieri alieni. Quod ita demum probare poterimus, si tales extirpare, et non eis favere decertaveritis: et ita in postmodum de tali re querela cessabit, quia contumeliae studio fit, quidquid interdictum toties usurpatur. Omnia haec decretalia, et cunctorum praedecessorum nostrorum constituta, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vobis et omnibus episcopis, ac cunctis generaliter sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari: quoniam occurreret veritas, si falsitas displiceret.

---

Pope Damasus I, Opera Apocrypha, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa009/stoa0105.stoa009.opp-lat1.xml.
