# Opera Apocrypha 5.2

Pope Damasus I, Opera Apocrypha, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/5.2

Damasus episcopus, in Domino salutem. Optaveram, dilectissimi, pro nostri charitate collegii, omnes Domini sacerdotes (sicut in primitiva fuit Ecclesia) unum esse cor et animam unam, atque in una devotione persistere, nec quemquam sacerdotum, gratia aut formidine saecularium depravari, aut a via veritatis quoquo modo abscedere. Sed quia multa quae corrigi possunt, proveniunt, et superat culpa delinquentium misericordia Dei: atque ideo suspenditur ultio, ut possit locum habere correctio. Relatum est enim ad sedem apostolicam, vos accusationes fratrum perscripta suscipere absque legitimo accusatore. Quod deinceps in omni orbe terrarum fieri aposlolica auctoritate prohibemus, et quod nuper factum est, absque nulla retardatione corrigi rogamus: nec umquam prius per scripta, eorum qui accusantur, causam discutere liceat, quam per querulantium institutiones vocali canonice ad synodum veniant, et praesens per praesentem agnoscat veraciter et intelligat, quae ei objiciuntur. Quod bene et per sapientiam Salomonis dicitur: Antequam scruteris, ne reprehendas: intellige prius, et tunc increpa. Antequam audieris, ne respondeas. Et licet apertissima sit contrariorum reprehensio: verumtamen oportet his, qui dati sunt ad eorum examinationem, ordinem servari ab his, qui secundum Deum perscrutari deputati sunt, quatenus ita cum operatione cooperante inveniamus et confessorem Deum, qui dicit: Ubi duo sunt vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Nam et Dominus noster Jesus Christus Judam furem esse sciebat: sed quoniam non est praesentialiter accusatus, ideo non est ejectus. Nec vos ullo modo agere oportet, quod ille noluit facere. Leges enim saeculi accusatores praesentes exigunt, et non per scripta absentes. Unde canonica patrum constituta non semel, sed saepissime clamant, nec accusationes nec testimonia ullum per scripta posse proferre: nec de aliis negotiis quicumque testimonium dicant, nisi de his quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Similiter et qui alium accusare elegerit, praesens, per se, et non per alium accuset, inscriptione videlicet praemissa. Neque ullus umquam judicetur, antequam legitimos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Curandum namque est, ne ira quemquam subripiat, faciatque citius omne, quod non licet. Omnipotens Deus haec vos et cuncta divina mandata et apostolica praecepta custodientes, in cunctis actibus vestris coelestis brachii extensione protegat, atque ad coelestis remunerationem patriae cum multiplici animarum fructu perducat. Amen. Data tertio idus a prilis, Siricio et Ardabure viris clarissimis consulibus.

---

Pope Damasus I, Opera Apocrypha, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa009/stoa0105.stoa009.opp-lat1.xml.
