# Appendix III. Epistolae 1-3-29

Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae, 1 to 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/1-3

Benedictus dominus Deus noster, qui (Hormisdæ, ep. 25) per misericordiam suam Romanam eccle. siam B. Petri apostolorum principis sacerdotio ditavit, nobisque viam monstrandam circa nos (propter universalem curam, quem nobis est propter privilegium ejusdem Ecclesiæ) invicem caritatis indulsit, ut qui cohaeremus fIrmitate fidei, jungamur quoque votivi (al. voliva) jucunditate colloquii, quo facilius dum per litterarum ministeria ad vos usque pertendimus, etiam corda vestra ad religiosum cultum apostolicis admonnionibus incitemus: et dum dilectionis (al. dilectioni ) nostræ spei reddimus velut quoddam debitum, plenum circa Deum monstremus affectum. Jungamus ergo, dileetissimi fratres, continuas et humiles preces: et Deum nostrum, oris et cordis lacrymis supplicantes, jugi deprecalione poscamus, ut institutione et opere, illi, cujus esse membra cupimus, hæreamus, nec unquam ab illa via, quae Ghristus est, devio tramite declinemus, ne ab eo juste, quem nos impie relinquiMus, deseramur infelices. Quod superni favoris auxilio, ea nobis potest ratione contingere, si apostolica dogmata, si patrum mandata servamus. Dicit enim dominus noster: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem upud eum faciemus (Joan. XIV). Et licet hæc possint generaliter dicta sufficere, ut vel declinemus errata, vel custodiamus catholica: ab apostolis tamen eorumque successoribus novimus constitutum (Sixtus sententia 250; Hadr. coil. cap. 67), criminationes adversus doctores non debere suscipi, nec peregrina judieia fieri (Cod. Theod. I. ii, tit. i, const. 10), nec quemquam alterius judicis quam sui sententia debere constringi (Cod. Just. l. VII, tit. 48, const. 4). Caput enim ecclesiae Christus eat. Christi autem vicarii sacerdotes sunt, qui vice Chiristi legatione funguntur in ecclesia (Hormisdæ, ep. 25), jam citata). Idcirco quidquid ad eorum fit injuriam, ad Christum pertinet, qui dixit: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit.

---

Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0120e/stoa001/stoa0120e.stoa001.opp-lat1.xml.
