# Appendix III. Epistolae 108-133

Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae, 108 to 133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/108

Non credas vitæ illorum, et (Vulg. ne) non respexeris in labores eorum. Melior est enim unus timen. Deum, quam mille filii impii. Et utile,,noni sine filiis, quam relinquere filios impios. Ab uno sensato inhabitabitur patria, et a tribus impiis deseretur. Multa alia ( Vulg. talia vidit oculus meus, et fortiora horum audivit auris mea. In synagoga peccantium exardebit ignis, in gente incredibili exardescet ira. Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt, confidentes suæ virtuti. Et non pepercit peregrinationi illorum, sed percussit eos, et execratus est tUos, præ superbia verbi illorum. Non misertus est illis, totam gentem perdens, et extollentes se in suis peccatis. Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. Misericordia enim et ira est cum illo, potens exoratio, et effundens iram. Secundum misericordiam suam, sic correptio illius. Hominem secundum opera sua judicabit. Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentis facientis misericordiam. Omnis misericordia faciet tecum unicuique secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Non dicas: A Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur? In populo magno non agnoscar. Quæ at enim anima mea in tam immensa creatura? Ecce caetum, et cadi cælorum, abyssus, universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur, montes simul, et colles, et fundamenta terræ. Et cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. Et in omnibus his insensatum est cor: et omne cor intelligitur ab tuo, et vias illius quis intelligit, et procellam (Vulg. procella), quam nec oculus vidit hominis? Nam plurima opera illius sunt in absconsis: sed opera justitiæ u.ius quis enarrabit, aut quis sustinebit?

---

Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0120e/stoa001/stoa0120e.stoa001.opp-lat1.xml.
