# Appendix III. Epistolae 134-157

Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae, 134 to 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/134

Longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio hominum in consummatione est. Qui minoratur corde, cogitat mala (Vulg. inania). Et vir imprudens et errans cogitat stulta ( Eccles. xvi). Omnis ergo, fratres, sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad ædificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis (Ephes. iv). Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi; et ambulate in dilectione, et sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio, autem, et omnia immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote, intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus (quod est idolorum servitus) non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis. Propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate (fructus enim lucis est in bonilate et justitia et veritate), probantes quid sit beneplacitum Deo, et nolite communicare opcribus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Omnia autem quæ orguuntur, a lumine manifestantur. Omne enim quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, sed ut sapientes redimentes tempus;

---

Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0120e/stoa001/stoa0120e.stoa001.opp-lat1.xml.
