Latin
158 to 171
Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae 158-171
Unproofread scanNot analysed yet
quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed inpleamini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri: subjecti invicem in timore Christi (Ephes. ,v). Crucis (1) ergo Domini nostri Jesu Christi, quæ nuper, nobis gubernacula sanctæ romanae Ecclesi:e tenentibus. quinto nonas maii inventa est, in prædicto Kalendarum die inventionis festum vobis solemniter celebrare mandamus. Similiter et hæreticos omnes, quicumque Dei gratia convertuntur, et in sanctæ Trinitatis nomine credentes baptizati sunt, romanae Ecclesiae regulam tenentes, per manus impositionem reconciliari præcipimus. Manus quoque impositionis sacramentum, magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus. Nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peractum esse: neque ab aliis (sicut jam dictum est) quam ab illis, qui eorum locum tenent, umquam perfici potest, aut fieri debet. Nam si aliter præsumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum, ncc inter ecclesiastica umquam reputabitur sacramenta. Dc cætero, fratres, gaudete cl exultate in Domino, ut sancti Spiritus gratia illuminati et confortati, vos ad pascua aeternae vitæ pervenire, vestrosque perducere, adminiculante Domino valeatis. Gratia Domini nostri Jesn Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti sit semper cum omnibus nobis. Amen. Data octavo Kalendas septembris Constantino (al. Constantio), clarissimo consule(2).